THE LATIN ORATION

L. B. Struthers '10 Welcomed President on Undergraduates' Behalf.

Hodle frequentes convenimus, alumni et amici Universitatis nostrae, in hoc loco quem omnes Harvardiani praecipue fovent coluntque,--in prisco campo, ut ita dicam, studiorum nostrorum. Permuitas hominum actates; ex hoc loco, memoria discipulorum consecrato, profecti sunt per magnas terras ad solis occasum multi, moribus mentibusque bene instituti ut laboribus suis genus humanum ad meliora ducant.

Patres nostri, homines et diligentes et frugales, in silvis incognitis cum domus suas et acdem ad Deum colendum acdificavissent, meditari coeperunt quo modo pueros sibi eradirent. Quibus collegium condere volentibus; vir quidam liberalis, sapientiae studiosus Johannes Harvard, sui oblitus dono munifico effecit ut schola valeret floreretque. Hoc in faciendo vitam suam brevem ipsam et morti immatura fractam gloria immortali ornavit.

Vidit vir prudentissimus oportere homines non modo corporum viribus silvas arare, bestias opporimere feras, Indos barbaros plane superare et dominari, sed mentes hominum, puerorum praecipue, ad res divinas et optimas instituere. Intellexit quoque homines plurimum valere, si mentibus comprehendissent tum quam sapiens et amabilis esset ipse Deus, tum quam pulchro ordine haec rerum natura ab ipso esset creata. Animorum vi vivida sapientes posse, ordine divino intellecto, terram Americanam imperio suo possidere.

In has nostra aetate quoque nec pecunia, nec mole rerum immensa, nec machinatione callida alte volantium aut vim fulminis ipsam tractantium, neque audacia polum glacialem explorantium poterimus pravos et improbos invare acignaros instituere; sed necesse est nos mentes hominum illuminatione animorum divina incendere et excitare.

Cuius animorum illuminationis amatorem te, novum Praesidem noistrum, salutamus, te, virum dignum ad haec officia invitamus spe magna omnes oppleti. Et nobiscum hodie virl, ab omni parte orbis terrarum, clarissime, virum clarissimum Lowell, salutant, luminis sapientiae studiorum.