News
Cambridge Residents Slam Council Proposal to Delay Bike Lane Construction
News
‘Gender-Affirming Slay Fest’: Harvard College QSA Hosts Annual Queer Prom
News
‘Not Being Nerds’: Harvard Students Dance to Tinashe at Yardfest
News
Wrongful Death Trial Against CAMHS Employee Over 2015 Student Suicide To Begin Tuesday
News
Cornel West, Harvard Affiliates Call for University to Divest from ‘Israeli Apartheid’ at Rally
O SE aliquid peccavi,
Quod, Maria, te amavi,
Nimiumque adoravi,
Nihil dico ad negandum,
Et piamen mihi dandum,
"Quia," inquam, "est peccandum."
Tibi carae genu flecto,
Pectus meum manu plecto,
Vultu lacrimis intecto.
Tuam lenitatem oro,
Ut ignoscas mi imploro,
Etsi non nefas ignoro.
Nam indignus semi-deus,
Et te ipse Sol aureus,
Nedum dignus amor meus-
Meum animum retundo
Vix, qui velox ut hirundo
Ad te volat, aut arundo.
Velut astra vult teredo,*
Velut umbras odit, te do
Cordi, ceteris discedo.
Alba manus gracilisque
Voti fert cupidinisque
Multum sinu labiisque.
Imprimendi; et saltantes
Pedes animos amantes
Inflammant et emicantes.
Voluptate cor permulces
Meum vocis sonos dulces
Exprimens. Nitore fulges,
Atque facies formosa
Castitate gratiosa,
Ut Aurora pudorosa,
Adorari semper debet,
Genibus flectendi praebet -
Studium, si quis videbit.
Oculi terrae terreni
Fantes flamma tamen eni-
Tent ridentes aut sereni.
Ergo, dulcis, te amare
Ausus sum, et adorare,
Et amorem praedicare.
HARVARDINUS.
*"The desire of the moth for the star." - SHELLEY.
- "Lend the knees desire to kneel."
Want to keep up with breaking news? Subscribe to our email newsletter.